- NIORTIUM
- NIORTIUMurbs Pictaviensis provinc. ad Separam fluv. media inter Fanum S. Maxentii ad Ortum et Malleacum ad Occasum, 4. leuc. distans, uti 14. a Pictavio in Occasum Rupellam versus. Nundinis totô regnô famosa est. Capta fuit a Francisco Andelotio, Gasparis Colinii fratre, iunctis huic copiis, A. C. 1568. Obsessa postmodum a regiis. sed a Lanovio tum liberata; tandem, Moiô praefectô per sicarium letaliter sauciatô, deserta, venienti Andino patuit, A. C. 1569. Vide Thuan. Hist. l. 42. 44. Valesio. Niortum, clarum in Pictonibus castrum est; ad rîpam fluvii Separis, quem ut a Separe Nannetico distinguant, Separim Niortensem cognomlnant, la Serre Niortoise. Caput est agri cognominis, le Niortois. Vocatur nobile Castrum, in Gestis Ludovici VIII. Francorum Regis. Meminit quoque eius Guilielmus Armoricus Philippidos l. 8.Laudunumque ferax Coreris Bacchique Niortum.Hadr. Vales. Notit. Gall. Vide quoque Noverogus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.